- ATHESIS
- ATHESISfluv. Galliae Cisalpinae, ex finibus Rhaetorum, per fines Tridentinorum, urbem ipsam alluens, deinde Veronam dividens, ad latus Padi paludes ingrediens, non longe a Brundusio in Adriaticum mare influit. Germanis Etsch hodie vocatur. Niger vult Strabonis Atagin esse. Virg. Aen. l. 9. v. 679.Quales aerie liquentia flumina circumSive Padi ripis, Athesin seu propter amoenumConsurgunt geminae quercus, intonsaque caeloAttollunt capita, et sublimi vertice nutant.Ubi epitheton minime otiosum addidit. Celebrata siquidem huius fluv. amoenitas Cassiodor. ep. 48. l. 3. Hunc Athesis interfluit honorus, amoeni gurgitis puritate praeterfluit, causam praestans muniminis et decoris. Claudian. in Epithal. Hon. fluvios numerans aptos voluptatibus, principe locô Athesin adhibet, et cum aliis alia assignet, ut Mincio susurros apum, Pado electrum, Tago aurum, huic uni dat choreas versu illô 52.Athesis strepat choreis.Contra tamen scribit auctor ἄδηλος Paneg. Const. Athesis ille saxis asper, et gurgitibus vorticosus, et impetu ferox. Sed haec extrema ad celeritatem refer, quâ hic amnis celebris. Sidon. Apollinaris ep. 5. l. 1. Velocem Athesim, pigrum Mincium, quod accepit a Claudiano; Sic enim ille:---- Et velox Athesis, tardusque meatuMincius. ---- ---- ----Nic. Lloydius. Oritur ex Brenna, monte maximo Alpium, in Comitatu Tirolensi, Eisocumque fluv. recipit, infra Bolzanum, et aliquot alios minores; quibus auctus, in Adriaticum mare recipitur, 16. circiter milliar. a Venetiis in Austrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.